Spiritual Experiences (Buss) n. 1035

Previous Number Next Number See English 

1035. Ita quoque se habent sicut alimenta seu cibi, qui in ventriculum ingeruntur, nam animae referunt ea quae in ventriculum mittuntur, ac ibi triturantur, quaedam sunt quae vexari debent ruditer in ventriculo, dein in intestinis; sunt aliae, quae in venas statim absorbentur, sic quae facile purificantur, sunt quae in lymphatica, sunt quae in primo ore antequam in ventriculum, auferuntur a venis, et exhalant in cerebrum, ac statim puriorem circulationem inchoant, puriores eorum sunt, qui per insensibiles fibras quasi venosas versus cerebrum auferuntur, sunt praeterea quae per pulmones, ex aere attractae illico in cerebrum volant, qui cibi sunt puriores cerebri, sunt quoque quae per insensibiles {1} tunicas totius corporis attrahuntur, et sic attolluntur versus cerebrum, ut infantes [vide 1022], sunt quae ex aere, sunt quae aethere, sic innumerabiles varietates sunt. At quae vexantur ab urinariis, et colicis, et felleis cystidis, ii longiorem moram agent, quia crassa eorum ita inhaerent.1748, 26 Febr. @1 ms. insensiles$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church