1046. Alius odor quoque sentitus est, nempe panis vel cocti vel usti, qui odor significat eos, qui student multum eloquentiae, variis modis, et tamen veritates exponuntur, sic ut simul trahantur sui admirationis causa, panis quia verum et bonum, quare variatur hic odor, secundum cujusvis genium, et multipliciter.