1048. Sunt quidam inter probissimos spiritus qui non quidem judicant de iis quae contingunt, sed non possunt aliter quam eloqui et cito, quale est
Sunt quidam spiritus probissimi, qui sentiunt quasi leniter, non acute per aliquam meditationem interiorem, quales sunt, et cito satis enuntiant quod non bonum, non bene, quod bene, idque saepe, "non {1} oportet ita, non ita, sed ita," et sic secundum variationem, quam sentiunt in aliis, quibus bene volunt, de malis si cum iis non ita enuntiant; est sensus interior, qui non acutus factus est per meditationes et cogitationes in vita corporis, in infantia sua fuerunt hebetes quasi, et indociles, sed in progressu vitae facti sunt satis instructi ex semet suaque indole de bonitate rei, non autem ita de veritate rei. (m)Datum percipere adhuc quod in talibus sit infantile, sit simplicitas molliuscula, et sic in iis perceptio boni et veri inibi data.1748, 14 Sept.(n) @1 ms. saepe non$