Spiritual Experiences (Buss) n. 1051

Previous Number Next Number See English 

1051. Ut solum ad captum memoretur, solum per exemplum id potest quodammodo capi, sicut dum aliquis statuat, quod pudor non detur, nisi penes eum reverentia quoque sit, tunc de iis, tam quid pudor, quam quid reverentia, per loquelam plurium horarum, et scripturam plurium membranarum exponi solet, rimando quid pudor, quae ejus distinctiones, de quibus in genere et specie praedicatur, similiter quid reverentia applicate ad perplura, inde conclusiones fieri possunt innumerabiles secundum cujusvis {1} rei tunc captam ideam, et formatum statum: haec omnia per solam intuitionem spiritualem, absque descriptione, et particularium cognita idea, a spiritu percipiuntur, et communicantur aliis in momento, sic ab uno genere ad alterum, sic ad species, haec distincte et simul percipiunt angeli, sic ut conclusiones illico sciant; talis est communicatio rerum inter spiritus, in eam facultatem veniunt illico animae post mortem, sed cum multa varietate, secundum vitam eorum cupiditatem, melius illi, qui non phantasiis visum suum rationalem occoecarunt. @1 ms. cujusve$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church