Spiritual Experiences (Buss) n. 1063

Previous Number Next Number See English 

1063. Sed ex descriptione spirituum ibi loci constare potest, qui et quales in ea provincia sunt, qui nempe nulla misericordia praediti, et absque conscientia genus humanum perdere volunt, interficere, et spoliare, absque delectu sive sint viri qui resistunt, aut si pueri, faeminae, infantes, et qui sic absque misericordia humanum genus, et quae ad eos pertinent, ita perdere et populari cupiunt, ita qui feroci sunt animo; ut sunt plurima pars militum et eorum praefectorum; tales spiritus erant, quibus data licentia, qualis iis fuit in corpore, non in pugnis, sed post pugnas, dum spoliarent {1} urbes, et pagos, et quicquid obvium est, tunc ii tali furore perciti sunt, ut nihil impensius [erat], quam [ut] in internecionem omnium ruerint, sic ut detineri non potuerint, cum spiritibus de iis interea loquutus sum, quales sunt homines, dum sibi relicti, et absque lege iis permittitur agere, quod multo furiosiores sint feris pessimis, qui non ita in internecionem suae speciei ruunt, (aliud est, dum se defendunt ab hostibus, et dum ferae id exercent, quia iis relicta sunt animalia alia in cibum, hoc nec aliter considerandum est, ac defensio justa dum ab hostibus similibus impugnantur, et dum mactant animalia esui convenientia); coelestes {2} etiam spectarunt, et horruerunt, quod genus humanum hujus telluris, tale esset, nam absque spectaculo simili, incredibile iis visum est. Et loquutus sum cum iis, quomodo tales animae usquam in coelum intromitti queant, ubi regnat amor, misericordia, pax; annon sic usque foverent similem animum extirpandi omnes, modo licentia iis daretur, ac ageretur ex amore sui et mundi. Tum etiam iis dictum est, quod tunc primum gaudeant ex corde, et animo superbiunt, cum strata agmina cadaverum, ad plura millia videant, et audiant eorum lamentationes miserabiles, et videant {3} rivos sanguinis per totum campum, seque et enses suos sanguine humano sparsos, sic superbiunt, seque heroos putant, imo quoque tunc canunt, "Te Deum laudamus"; et tamen se Christianos vocant. 1748, 28 Febr. @1 ms. spoliaret$ @2 ms. convenientia:| coelestes$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. videat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church