1099. Dum itaque homo moritur, statim tunc coelestes adsunt, et adsident capiti ejus, et quidem jugiter adsunt, ita tutantur eum, ne quidam genii mali adsint, quod fit unicuique homini; coelestes diu admodum manent, et quidem diutius, quam anima ejus soluta est a corporeis; nihil refert si homo [in] {1} lecto suo moritur, vel si in praelio, vel alio modo, nam quod hominis vitale est, sive corporis partes {2} per 1000 milliaria forent dissipatae, usque tamen {3} congregantur momento, et simul sunt; ac simile fit {a}. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 imperfectum in ms.$ @3 ms. tam ut apparet; J.F.I. Tafel tum$ @ a h.e. hominis vitale simile fit [ut prius]$