1102. Mihi dictum est, quod ea cogitata quae homo in puncto mortis teneant {1}, quod haereant, et detineantur, nempe quae sancta sunt, et pia, quod quoque mihi ostensum erat, per quaedam cogitata, quae tenebantur similiter: cumprimis quaerunt, ut mihi dicebant, vitam aeternam, sed pauci salutem, seu felicitatem, vita aeterna est praecipue quod tenetur, et in cujus cogitato a coelestibus tenentur. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$