Spiritual Experiences (Buss) n. 1106

Previous Number Next Number See English 

1106. Dum tempus instat, quum spiritualibus {1} adsociandi et victuri sint quasi vitam corporis, tunc spiritus primum veniunt, qui [ad] provinciam oculi externi, seu tunicarum, quae involvunt oculum, adsunt, et quidem qui inter oculum sinistrum et latus nasi, superius, ii quasi devolvere volunt tunicas seu tegumenta ab oculo, et facere ut videat, quod est indicium, tunc animam inter spirituales venturam; spiritus iidem quoque aderant, et ostendebant quomodo devolvant tunicas ut pateat oculus, sed quia vivus eram non poterant suo conatu, devolutis itaque membranis, lucis usura conceditur. @1 ms. spirituabus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church