Spiritual Experiences (Buss) n. 1112

Previous Number Next Number See English 

1112. De coelestium jucunditate

Sicut coelestes distincti sunt a spiritualibus in caeteris, ita quoque in sensu gaudii, coelestium gaudium est quaedam jucunditas, quae describi nequit, minus intelligi nisi ab iis, quibus id nosse datur a Domino per experientiam, nam totum corpus jucunditate tali adimplet, quam sentire mihi datum est per multum tempus, est sensus manifestus totius corporis, sicut a corde veniens, seque diffundens molliter per omnes fibras, non dissimilis jucunditati summae conjugum in suo gaudio, sed diffuso a singulis minimis ad compositiora {1}; sed probe distinguendum, num ab intimis veniat, vel an subsistat modo in externis, de quibus vide prius [379, 903-04]. 1748, 1 Martius. @1 exitus oblitus in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church