1114. Quam exigua copia hominum foret, si vel millia mundorum forent, intra 6000 annos
Incolae telluris Jovis percipiebant, quod cogitaverim de multitudine hominum, seu animarum, si mille tellures fuissent, incolis referti {a}, sicut nostra tellus, intra 6000 annos; tunc iis calculabam, quod si millia tellurum intra 6000 annos, homines non implerent tale spatium quale apparet tellus eorum coram nobis; generatio una sit 35 annorum, inde exsurgunt intra 6000 annos 171 3/7 generationes, si itaque homines in hac tellure hodie viventes, multiplicarentur per 171 3/7, tunc illi non millesimam partem superficiei hujus telluris implerent, et si jam spatium ad centrum telluris, ut spatium haberetur, capiatur, inde concludi potest, quod si millia tellurum, imo myriades forent in universo, tunc coram culis nostris non appareret globus tot myriadum tam magnus ac eorum telluris; sic tam exigua usque quantitas est, ut paene nihil sit, respectu ad universum, praeterea, si impleretur universum, ab uno fine ad alterum, usque nihil usquam forent, Domino infinito. 1748, 1 Martius. @a tellus hic ut alibi masculine dicitur$