1126. Unicum quod tunc cogitant, est aeternitatem {1}; quod mihi saepius repetiverunt, volui ab iis scire, quomodo cogitatio eorum aeternitati soli infixa esse posset, nisi simul vitae, nempe aeternae, sed dixerunt non aliud tunc meditari quam aeternitatem, et quod idem involvat ac vitam aeternam; inducere tentabant statum suum, seu statum suae societatis faciei meae, tum menti, sed quia plenior eram iis quae vitae essent, non potuerunt istum inducere, quod dixerunt, et mirati sunt: sed postea, in communem hanc notionem successive inseruntur ea, quae sunt vitae, et quid et qualia vitae, ita sunt sicut infantes, qui communes primum notiones suscipiunt, dein minus communes tum particulariores, ita insinuatur vita gaudii. 1748, 3 Martius. @1 sic ms.$
1126a. Ii, seu seriosi isti, dicebantur agere in nasi partem interiorem sinistram, nam ex septo nasi ut ex axe, faciei reliqua pendent, ut peripheriae.