1129. Suctionis istius praecipuus locus est in medio capite, sub vertice coeli paene, ibi centrum suctionis, sed propagant eum quoque versus auris regionem sinistrae {1}, tum versus oculi sinistri sphaeram, sed cum minori sensu aut dolore; qui versus aurem, sunt genii, qui versus oculum sunt spiritus, etiam simul agunt, sicut audivi ex loquela eorum. Hi sunt qui cisternae chyli provinciam constituunt, quam aemulantur per similem syringicam attractionem, qua chylus ab intestinis, et lympha {2} per vasa lymphatica et glandulas a caeteris visceribus, ad chylum temperandum, attrahuntur, et inde confirmor in ea sententia, quod viscera corporis per speciem attractionis adducant in se omne id quod conveniens iis sit, ita cisterna {3} chyli, chylum {a} et lympham. @1 ms. sinistram (cf. indicem ad Auris et Chylus)$ @2 ms. lympa$ @3 imperfectum in ms.$ @a intelligendum cisterna chyli [adducit] chylum$