Spiritual Experiences (Buss) n. 1132

Previous Number Next Number See English 

1132. Sed quod operationem eorum attinet, est ea, nempe quod applicent se spiritui, sicut mihi, et explorant jugiter quid cogitat, et qualis tunc sit, arripiunt objectam eorum cogitationem seu ideam, et eam detinent tenaciter nec inde recedunt, {1} donec aliquid se offerat, quod iterum arripiunt {2} conjunctim cum priori cogitatione, sic a spiritu, seu homine, attrahunt quasi ejus cogitationes, et perspiciunt quid porro de eadem re cogitet, quod conjungunt cum prioribus, et sic continue, usque dum exploraverint animum ejus apud quem sunt, nam non sinunt spiritum seu hominem divagari a sua idea, nam objectum movet sensus, sic cum tenentur in eadem idea, seu in eodem objecto, non potest non quin prodeant omnia ea, quae affinia sunt; porro non solum ita attrahunt quicquid homo aut spiritus cogitat, sed quod cupit; sic ut cupiditates ejus nosse constanter cupiant, sed hoc non ita permittitur, quia omnis homo et spiritus malus est, et modo vitam cupiditatum ex se habet. @1 ms. |detinent tenaciter nec inde recedunt,|$ @2 J.F.I. Tafel et forte ms. arripiant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church