Spiritual Experiences (Buss) n. 1135

Previous Number Next Number See English 

1135. Observatum quoque est, quod iidem genii et spiritus non solum attraxerint regionem capitis superiorem, ut dictum, sed etiam plantas pedis, et quidem manifeste plantas pedis, quo significatur, quod similiter ac cisterna {1} chyli attrahat alimenta adhuc crudiora, sic etiam iidem genii et spiritus ea quae naturalia sunt, et non ita praemeditata, nam homo fallax, dum expiscatur quid alii loquuti, imprimis ea arripit, seu attrahit, et memoria tenet, quae non praemeditata sunt, hoc est, quae cruda, postea namque idem homo solet, praemeditato alia loqui, tum quoque explicare ea, quae elapsa ori sunt, ut inde nihil mali eveniat, quod genii isti et spiritus nolunt; convenientia chyli cum similibus ample sic institui potest; tales spiritus et genii adjunguntur iis hominibus et dein spiritibus, qui tales sunt, ita quoque omnia cogitata coram societate, in qua sunt, patescunt. {2} @1 ms. cysterna$ @2 haec paragraphus in ms. linea verticali undulante marginaliter signata est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church