Spiritual Experiences (Buss) n. 1140

Previous Number Next Number See English 

1140. Praeterea tales, qui interiora ac intimiora prorsus non audire aut admittere volunt, manent extra coelum, nec possunt aliter ac odio quodam habere, quia interiora ac intimiora, etiam eos, qui docent, sicut in terris plures ut arbitror venturi, qui interiora Verbi, et magis intimiora odio habent, quia vitam eorum amorum {1} propius tangunt, ac difficultates iis visas ut impossibiles, sibi objiciunt, ita amant potius praecludi viam ad interiora, quam ut iis assensu faveant: praeterea nec inquietari volunt similibus, quae non capaces sunt intelligendi. @2 J.F.I. Tafel amoris$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church