1143. At vero spiritus, qui interiora audiunt, admittunt, et amant, postea mihi repraesentati sunt per puellam candidi vestitus, in sua prima virginea aetate, quae tractabat musicale instrumentum, sic etenim vestis fit candida, et in florem suae aetatis remittuntur, cum corollis et coelestibus suis decoramentis.