Spiritual Experiences (Buss) n. 1149

Previous Number Next Number See English 

1149. De iis qui tacite volunt loqui sicut in aurem

Sunt spiritus, qui pluries mecum loquuti sunt, sed mussitando, et quidem prope aurem sinistram, sic ut vellent in aurem loqui, ut nemo audiret, quibus licebat dicere, quod non conveniat in coelo talis susurratio, nam significat, quod tales susurrones fuerint in vita, nempe quod vitia et naevos aliorum observaverint, et ea sociis suis, nemine audiente, dixerint, vel iis praesentibus in aurem, quodque sinistre omnia viderint, nempe aliorum naevos, tametsi non fuerint naevi, tales sunt plurimi, qui singula observant et sinistre interpretantur, ii non solum doli quid in se habent, quia socios volunt subsannare, tum quod se praeferant {a} aliis, quare nequaquam possunt admitti in consortium coelestium, nam inde illico suo quasi pondere, ejiciuntur {2}, nam tale illico percipitur: praeterea talis loquela longius ad distantias et sonantius auditur, quam loquela aperta. 1748, 3 artius. @1 J.F.I. Tafel rejiciuntur sed ms.$ @a intellexerim sed etiam se praeferunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church