Spiritual Experiences (Buss) n. 1153

Previous Number Next Number See English 

1153. Praeterea dictum mihi, quod tales ad minimum occasionis seu nutus animosissimi sint, et ad minimum periculi sint timidissimi, nam manifeste percepi quod valde timidus esset, et quod non ex timore aliquid fateri cogeretur, ex timore fateri, est omnia quaecunque alii spiritus jubent: nunc quoque ad latus meum est, et conatur surripere memoriam rerum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church