Spiritual Experiences (Buss) n. 1156

Previous Number Next Number See English 

1156. Praeterea alii latrones non ita industrii [sunt], sicut qui animo isto praediti sunt, ut latrocinari velint, seque sic industriis associant, unus talium mihi postea ostensus est, et quidem ad dextrum latus infra brachium, is nec quicquam loquebatur sed modo frendebat dentibus manifeste, sicut qui frendet dentibus homo, quod ut tetrum auditur, et hoc diu satis, et tam manifeste, ut putarem aliquid esse quod ita sonaret, et inquirerem; is quoque erat apud sinistrum latus non procul ab aure, tales itaque praesunt excrementis liquidis seu urinis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church