Spiritual Experiences (Buss) n. 1167

Previous Number Next Number See English 

1167. Differentia conditionis hominum, ac spirituum, quoad societates

Quod ita emendari nequeat homo, exinde constare potest, quod humanum genus in statu perverso tale sit, ut semet adjungat societati, cui addicitur, et e qua aegre recedit, ita qualis est societas, talis plerumque homo; aliter status hominis dum spiritu est in coelo, tunc {1} [ei] est, sicut spiritui seu animae, quod in diversas et varias societates spirituum, imo angelorum inseri queat, et qualis est societas spirituum, talis est homo, seu spiritus, contrarium evenit in genere humano, nempe qualis est societas hominum, talis plerumque spirituum, per quos ducuntur: at vero in Ecclesia vera, in qua omnes fratres sunt, aliter, ibi societates similiter variari possunt, nam sicut spiritus ducuntur, nam non sui amoris, ac lucri causa quaerunt societates, sed modo fidei et amicitiae gratia, ita disponi possunt secundum ordinem institutum a Domino immediatius, quam in statu vitae perverso associationes.1748, 4 Martius. @1 J.F.I Tafel tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church