1172. Visum mihi quoque erat, qualis ejus repraesentatio, nempe quod habitaret in camera longa quasi arcuata, sed viridi colore, tum quod nubes volitarent, quae aliquantum candidae {1} sed usque a viridi traxerunt suum pallorem, tali colore praeprimis delectantur, non autem coeruleo. Verbo quia conversabilis erat et flexilis, ideo potuit spirituum bonorum consortio interesse, ex spe quod ad bonum flecti possit. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui...candidi$