Spiritual Experiences (Buss) n. 1174

Previous Number Next Number See English 

1174. Verum habitationes tales virides et nubes a viridi candentes formantur ex phantasiis spurcis, quales sunt infimae plebis, praeterea amant urinarias foetidas congregationes, tum tetrum eum liquorem fimi, secundum differentias fimi boum, ovium, seu humani, nec a vero abest, quod in talibus stagnis habitent, sicut dixi iis, qui adhuc adsunt, et ii solum ex idea fimi delectantur, et quia inter infime corporeos sunt, etiam in similibus stagnis vivere videntur.1748, 6 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church