Spiritual Experiences (Buss) n. 1191

Previous Number Next Number See English 

1191. Postea apparuit mihi puella pulchra facie, pergens cito versus dextrum, sursum paulum accelerans, aetate ut in primo flore, non infans, nec juvenis, sed adolescens, veste erat nigra; ea laeta sic festinabat {1} in luce et in lucem, paulo sursum versus dextrum oblique, haec significabat intimiora, quae pulchra et candida facie est, sed veste nigra sed usque decora, quia intimioribus, non apparent exteriora, quae sunt vestes. @1 ms. festinabit sed cf. A.C. 1872$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church