124. Verum et bonum a Domino per angelos et spiritus bonos, insinuantur, quod quidem aversantur mali spiritus, et sic recedere volunt, quare etiam per eos quoque verum solet excitari, n. 124 etiam ad marg.: at si homo talis est, ut veris afficiatur, adsociantur ei boni spiritus, n. 124. [Spiritus] Verum et bonum a Domino per angelos et spiritus bonos insinuantur, quae quidem aversantur mali spiritus, et sic recedere volunt, quare etiam per eos verum solet excitari: at si homo talis est, ut veris afficiatur, adsociantur ei boni spiritus, n. 124, et ad marg. [Veritas] Spiritus imprimis excitant affectiones, inde cogitationes, loquelas et actus, n. 124. [Cogitatio, Cogitare] Spiritus imprimis excitant affectiones, inde cogitationes, loquelas, actus, n. 124. [Affectio] Quod emendetur natura per tentationes et pugnas, n. 124. [Tentatio]