Spiritual Experiences (Buss) n. 1252

Previous Number Next Number See English 

1252. De spirituum multitudine, quae concurrit ad unam solum actionem hominis

Mirabile est, quod tanta multitudo spirituum concurrat ad unam modo actionem hominis, qui nec aliter putant, quam quod ii homo sint, et ii agant, sicut ad unam modo repraesentationem, de apparentia faciei mei, tunc mihi ostensum quanta multitudo sit-ordine {1} enim mecum loquuti sunt, et dixerunt, quod ii putarent id agere-tum {2} quid unusquisque conferret a summa fronte ad collum usque, sic cum varietate, nam similiter ac ii agebant, mihi repraesentata est mea facies , et ordine loquebantur mecum, dicentes quod non putarent aliter ac ii agerent; sed ex tam multis usque una repraesentatio exstitit, cum tamen tot spiritus concurrerent. @1 ms. sit, ordine$ @2 ms. agere, tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church