Spiritual Experiences (Buss) n. 1255

Previous Number Next Number See English 

1255. Quod etiam mali et increduli, in consortio cum bonis spiritibus vera loquantur, imo credant

Audivi binos qui infernales erant, et usque tamen vera loquuti, sicut a scientia, sic ex fide, tametsi infernales essent, et alioquin id nec scire minus credere possent, et per experientiam vivam mihi ostensum est, quod tunc in consortio bonorum spirituum sint, ita ut loquantur ab iis, tanquam a se, nam mali non aliter sciunt ac scire volunt, quam quod ex se omnia habeant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church