Spiritual Experiences (Buss) n. 1258

Previous Number Next Number See English 

1258. Quidam inde ad me adductus est, et mecum loquutus, et quidem ex multis percepi, quod dolosissimus esset, tam ex subdolis ejus machinationibus, quam ex apertis, tum ex sphaera ejus activitatis, ex qua spiritus quoque cognoscitur, de qua alibi [973-82]; sed usque non potui inde aliquid certe {1} concludere; cumprimis quia nulli tribuendum est aliquid mali, minus judicandum; quia interiora hominis nullus nisi Solus Dominus novit. @1 J.F.I. Tafel certi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church