Spiritual Experiences (Buss) n. 1260

Previous Number Next Number See English 

1260. Quidam spiritus tunc supra caput, qui satis probi sunt, volentes [erant] judicium de eo ferre, sed non potuerunt, quia nesciebant, qualis esset; verum usque qualis esset, tunc detectum est: in inferiorem terram, anterius paulo quam dexter pes, satis profunde {1}, demissus, et ibi scrobem ejecit, tanquam ii, qui mortuos sepeliunt, ut ibi mortuos injicerent, ita statim suborta suspicio, quod aliquid lethale in vita commiserit, dein apparuit feralis lectica, nigris pannis strata, qui impositus non apparuit, sed paulo post, unus ex lectica surgens ad me venit, narravit, pie, quod mortuus sit, et arbitratus quod veneno ab eo fuerit necatus, quia apud eum vespere fuit, et biberit vinum, et mox cum domum venerit, laboravit mortifero malo, et tunc cogitaverit de eo, quod biberit ibi venenum, hoc circa mortis horam cogitavisse se narrabat, nesciens tamen an suspicio esset, loquens admodum pie, et dixit, quod fuerit homo parvae conditionis, et si {2} id fecerit, quod tunc fecerit ex causa tentandi venenum, quo alios forte necare vellet, ita de eo nihil mali loquutus est, contentus quod mortuus esset, quia si diutius vixisset, fortassis plura commisisset peccata. @1 ms. profundu$ @2 ms. sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church