Spiritual Experiences (Buss) n. 1266

Previous Number Next Number See English 

1266. Mansit id apud eum in altera vita, quod innocentes imprimis vellet interimere, qui nempe nihil ei mali egerunt, sed boni, vindictae admodum cupidus erat. Miratus quod talia post mortem detegerentur, cum putaret neminem {1} in coelo, quia nemo in terra, id sciret, sed cum ei diceretur, quod dum morsu conscientiae cruciaretur, quod tunc omnino ii spiritus id nossent, qui inducebant ei talem cruciatum, nihil respondere potuit, sed agnovit. 1748, 9 Martius. @1 sic ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church