Spiritual Experiences (Buss) n. 1270

Previous Number Next Number See English 

1270. Interea nihil aliud cogitabat intus, quam vindictam, et quidem ita latenter, ut nihil perciperem, quid cogitaret, excitabat in quolibet suo {1} objecta, ex meo animo id quod in malum et sic in odium pervertere posset; et sic se pascebat continuo, imo tenebat aliorum spirituum cogitata ita vincta, ut non solvi possent ab iis, quae is dissipavit, quod in me quoque appercepi, nempe quod interiores meas cogitationes potuisset detinere quasi fixas, et flectere; quod est viscosum illud muci. @1 sic ms.; J.F.I. Tafel sua substituit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church