1281. Praeterea dignoscuntur ab aliis; hoc enim vulgatum est, quod dum fiunt tales, aut mali, quod non possint se occultare coram spiritibus aliis, quibus occurrunt, nam phantasia eorum tunc producit similia, ex quibus illico dignosci possunt, sicut legitur de Caino, sed quia tales, aversationem ac timorem aliis incutiunt, qui fugiunt ab iis, ita, sicut Cainus, tuti sunt [Gen. IV: 15].