1288. De inferno profundissimo
Infernalis genius seu furia, qui hic fuit, et tantam sphaeram venenatam secum ferebat, quique infantem cum pugione, et vase veneni emisit ad me [1282-83], et postea similiter ad alium, is remotus postea, ut remitteretur in infernum suum cadaverosum {1}; pergebat fere ad sinistrum, paulum versus temporis [regionem], in eodem plano, et quidem ad multam distantiam, absque descensu; postea delapsus, et primum in ignem, qui apparuit, tum in fumum igneum sicut fornacis, mox sub ista fornace-nam {2} locus sicut magnae fornacis repraesentabatur-versus {3} anteriora pergebat, ubi cavernae, quae deorsum tendebant, et ad latera, quaquaversum, delapsus ibi in foetorem cadaverosum; in via illuc pergens, continue cogitabat mala, et intendebat mala, et quidem praecipue contra innocentes, absque causa; spiritus circum me abhorrebant et aufugerant; dum per ignem lapsus est, tunc lamentatus {4} est. 1748, 10 Martius. Hoc infernum est sub terra in cavernis tenebrosissimis prius descriptis [1246-49, 1257-66]. @1 ms. cadaversolum$ @2 ms. fornace, nam$ @3 ms. repraesentabatur, versus$ @4 ms. lamentatatus$