Spiritual Experiences (Buss) n. 1314

Previous Number Next Number See English 

1314. Spiritus autem mediae sortis volebant dicere, quod ita non esset, sed a coelis non permissum iis erat, praeter quam quod non comprehenderent, nam si amitterent vitam suam quam habent ut spiritus, non sciunt quae vita foret, causam dico, quod exteriora interiora percipere nequeant, sed interiora percipiunt exteriora; angeli interioris coeli percipiunt id ex Domino, per fidem. Ita non mirum est, si homines id non capiant, quia spiritus isti multo meliore facultate intelligendi pollent, quam homines, cumque iis dicerem, annon angeli velint fieri, respondent, quod id velint, sed quod nihil amittere vellent de vita sua, at quum dixi, quod tunc meliorem vitam accipiant, id non potuere percipere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church