1319. Tertium genus erat supra me ad dextrum, quod dein successit; erat stridens quasi murmur, non ita confusum, et quidem versabatur stridor talis huc illuc, seu cis et retro, et hoc mihi dicebatur, quod veritates fidei sic pugnarent cum ratiociniis, nam stridor est veritatum, quae tamen huc illuc sic cis et retro per ratiocinia adhuc tendunt.