1370. Quare Spiritus Sanctus procedit a Domino, et missus est a Domino; ita est Domini. Quod sanctum apud angelos et spiritus sit Domini proprium, et quod proprium est angeli et spiritus sit malum et immundum pluribus constat, de qua re experientiae plures allatae sunt. Nusquam homo sanctus est, nisi qui agnoscit sanctum esse Domini, non suum, qui id non agnoscit, is prophanus est, in minimis et in maximis, hoc hominis, ita ejus spiritus, etiam angeli proprium est, at qui agnoscit, imputatur ei sanctitas Domini per fidem, nec fides est hominis, spiritus aut angeli, sed est Domini, et cum per fidem sanctus audit, et vocatur sanctificatus {1}, aut sanctus, constat quod sanctitas spiritus appellati sancti, sit Solius Domini. De poena vastationis eorum, qui elato animo sunt, sibi fidunt, et sic veritates interiores ac intimiores non agnoscere volunt, nisi per eos sicut ab iis veniant (m)(Eorum status in altera vita, repraesentatus est, per ea quae de spiritu isto visa sunt, quod observandum, per 3 paginas seq. [1373-89]).(n) {2} @1 ms. sanctuficatus$ @2 haec paragraphus in ms. marginalis juxta caput ad sinistrum jacet, inter lineis verticalibus$