Spiritual Experiences (Buss) n. 1372

Previous Number Next Number See English 

1372. Et simul inditur iis cupido seu ardor se inde evolvendi, nam talis ardor iis, qui in velis sunt, utplurimum [iis] insufflatur {1}, quia tales sunt; datur etiam iis tunc copia se evolvendi, quod fit in longum, se evolvendo, sicut cum involutus est homo panno, et quidem per aliquot circumvolutiones, et inde se evolvere incipiat, sed cum evolvitur, tunc in longum pergit, et continue se evolvit, sed nusquam potest evolvere, nam perstat evolutio multo magis et continue, sic ut speret usque quod evolutus sit, quia involutio non fuit tanta, sed usque perstat, sic ut evolvi nequeat. @1 J.F.I. Tafel insufflatus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church