1395. Quod plures sensus, unam ideam, sic unam vocem, aut notam formare possint, et sic intelligi simul, hoc apprimis constare [potest] ex loquela spirituali, ubi tales sensus plures unam ideam quasi simplicem et momentaneam formant, sicut quae [dicta] sunt {1} mox prius de vocibus et sensu, tum quae hic, quae unam modo ideam, cum loquimur cum spiritibus formant {2}; sic in caeteris, talis idea penes homines quoque datur, nam dum legerit ista, capit ea sub una idea; sic in caeteris. 1748, 15 Martius. @1 ms. nunc sunt$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. format$