1440. Semina sunt innumerabilia, quia sunt fidei, ita omnium spiritualium et coelestium, sed semen universale et unicum, in quo reliqua ordinata et subordinata sunt, est quod Dominus Solus regat universum, et quod sit omne in omnibus veri et boni, et quod homo, spiritus, angelus in semet spectati, sint nihil. 1748, 16 Martius.