1446. Interrogabantur, num nossent Dominum, anne scirent, quod iis promissa esset cognitio, quae major esset omnibus cognitionibus, quas habent; quod promissum sit, noverant, et num hoc esset, adhuc dubitabant; ostensum {1} iis est quasi Solis instar, sed dicebant, quod hoc non esset Dominus, quia faciem non viderent; sed hic substitit inquisitio, nec sensus interior, qui nudas cognitiones amat, ulterius potest cognoscere, quare adplicati sunt iis, qui ex tellure Veneris essent. @1 ms. ostensus ut apparet$