1448. Postquam spiritus Mercurii, seu sensus interni circumdabant tellurem Veneris, ut apparuit, tunc interius in cerebro sensi mutationem, quod etiam fassi sunt spiritus circum me, quia tunc agebatur fortius, quia sensus interior sic magis excitatus; mutatio facile describi non potest.