Spiritual Experiences (Buss) n. 1458

Previous Number Next Number See English 

1458. Dominum etiam agnoscunt, quod quoque fassi sunt, sed modo {1} ex eo quod cognitiones sunt, nam cogitando non intimius eunt, antequam in statum spiritalem perveniunt; at ii, tametsi cognitionibus abundant, usque tamen ad fidem difficilius reduci possunt, quam alii, nam judicio seu facultate judicandi non delectantur; sic etenim, ut nunc dicunt, perturbantur; et modo dum cogitant id, molestiam percipiunt. 1748, 16 Martius. @1 ms. mode$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church