Spiritual Experiences (Buss) n. 1475

Previous Number Next Number See English 

1475. Coelestes vero angeli, qui jamdum initiati sunt, et a semine coelesti regeniti, ii plenius percipiunt ea, quae dicta sunt, et quidem non absimiliter, ac integrum hominem ex affectione, quae ejus est anima, alii sicut arborem pulchram {1}, quibus affectio est ejus semen, alii quibus est ejus succus {a}, alii possunt integros paradisos quasi, sed ad similitudinem, inde quasi formare, et sic porro, sed modo coelesti, quem nemo concipere potest {2}, quam qui in coelo sunt, nec exprimi usquam verbis potest, sicut quomodo insunt omnia coelesti modo charitati, tam quod intellectuale est, quam quod affectionis, et sic formetur voluntas ex innumerabilibus, quae est actionis omne, usque [dum] tantum inest, ut voluntas demum sit indoles, cui inseruntur propria, ab affectione-ita {3} dum mala, a cupiditatibus[quae] ejus {4} sic nucleum constituunt, cum intellectualia veri et boni, corticem, seu putamen; inde sic, quando indoles talis est, nucleus prior putrescet, et novus per corticalia putamina formandus, haec non possunt non obscurissima videri homini, at vero angelis apparent ita manifesta, ut inter levissima haec censeant; nam vident innumerabilia in nucleo, seu indole, inque putamine, et sic quomodo per putamen, ut ita dicam novi insinuantur succuli, qui se in nucleo priori sicut in fimo radicant, et sic crescunt, et exedunt nucleum ab amoribus sui et mundi formatum, et quomodo exeditur, et radicantur vera et inde bona, et sic bona, inde vera: haec ab angelis ductus scribo, ut intelligi queat, sicut in obscuro exemplo, qualis eorum loquela est, seu idearum series, quae eadem est ac loquela. 1748, 17 Martius. @1 ms. arbores pulchras$ @2 ms. possunt$ @3 ms. affectione, ita$ @4 ms. cupiditatibus, ejus$ @a vide autem indicem ad Amor$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church