1479. Angeli vero tam susceptibiles {1} sunt, ut nusquam exprimi possit, nam in una idea, perplurima non expressibilia vocibus comprehendunt, ita in simultaneis et successivis; ideae hominis respectu angeli, est sicut lumen candelae ad solare. @1 ms. susceptiles$