1482. Status spirituum et angelorum est, ut nullus eorum aliquid cogitare possit, quod non omnes reliqui, qui prope sunt, intelligant, et percipiant: ego nec quicquam per aliquot annos nunc fere, cogitare potui quod non perciperent omnes praesentes, quod principio indignatus sum, et putavi, quod nusquam potuissem interesse consortio eorum, quin {1} per me, absque omnium cognitione, nihil cogitare potui, postea vero quum percepi quod Dominus duceret omnium cogitationes, id mihi non molestum erat;
@1 J.F.I. Tafel quia$