Spiritual Experiences (Buss) n. 1486

Previous Number Next Number See English 

1486. Poena est eorum, quo non dicunt quod cogitant, sed {1} technas condunt, sub eo, quod vera loquantur, sunt enim, qui dum in alteram vitam veniunt, et percipiunt quod non aliter loquendum quam quod cogitant, cum percipiunt quod spiritus socii aliique cogitata eorum percipiant, tunc se liberare student ex eo, quod vera loquantur, sed usque per technam, ut sic interese possint societatibus bonis, et sic artificia sua, quae exercuerunt in vita, exercere, per tales technas putant se admitti, et quidem putant quod nullus id percipiat, quod tamen manifetissime apparet; ii in tales verticillos aguntur, et fiunt sicut vestimenta pendula, absque corpore. 1748, 18 Martius. @1 ms. cogitant; sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church