Spiritual Experiences (Buss) n. 1490

Previous Number Next Number See English 

1490. Tales non contenti sunt, perdere corpus simpliciter, nisi cum cruciatu, quo delectantur {1}, sed hoc non satis, quin cogitant intus, ulterius vadunt, et diversis dolis ejus vitam moralem, imo spiritualem pervertere foede cupiunt, ita quicquid animadvertunt bonum in vita ejus civili, ejus {2} felicitas in discrimen agatur; sic felicitatem hostis aeternam destruere conantur, quo delectari se summopere ajunt; quo interius possunt intrare, et sic pervertere, eo magis cupiunt, et hoc diversis dolis, nam quoque tales perspicaces sunt, quia multa cogitant, et odia volvunt, dictum quod talium sint millia. @1 ms. delectantantur$ @2 ms. eorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church