1495. Est locus ad sinistrum Gehennae, qui se extendit quoque sub Gehennam, secundem suppliciorum gravitatem, ubi sunt modo serpentes diri, magni, ventribus amplis, sup Gehenna supplicia sunt eorum, qui similiter vindictam spirant usque interimendo hominum animas, et sic in infernum devovendo, nam hoc dirissimum est; qualiscunque hominis religio est, usque tamen nusque {a} homo, quando {1} dissentit ab aliis, devovere aliquem in infernum debet, nam hoc spirat atrocissimam vindictam, et sic atrocissimum supplicium; Dominus amat omnes {2}, quicunque sunt in mundo, nam liberavit homines ab inferno, quare tale odium exercere contra hominem, ut devoveant eos {3} inferno, tale supplicium secum fert, ut infernantur sub Gehennam, cumprimis quando odia, et vindictam, ex causis mundanis spirent. @1 ms. quod$ @2 ms. ommnes vel ommne,$ @3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @a = nusquam (vide annotationem ad [349a])$