Spiritual Experiences (Buss) n. 150

Previous Number Next Number See English 

150. De Genio posterorum Jacobi

Diu satis mihi repraesentatum est a posteris Jacobi, ab iis qui in altera vita sunt, et qui ex indole agunt, quales fuerunt et quales sunt, nempe quod in omni periculo succumbant, sint {1} timidissimi ac desperent, seque ad pulverem {2} usque humilient, illico vero, ut vertitur status periculi, redeunt in indolem suam suntque elati, et prae se omnes in universo spernunt; praeterea ut modo possideant terrena et mundana, ad omnia se convertunt, etiam ad supplicationes dolosas, et perplura alia. @1 ms. sunt$ @2 ms. pulvem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church