1512. Quod Reges, Magnates, similiter ac infimae sortis homines tractentur
In spirituum coelo, in quod dum animae veniunt, nullum discrimen habetur regum et magnatum, sic nullus respectus personarum, cognovi quosdam magnae dignitatis et potentiae, cum quibus diu satis interfui, et loquutus sum, ii tam indigne a spiritibus tractati sunt, ac si essent infimae sortis, ut tandem iidem fassi sint, quod ihil prorsus sit in mundo esse potens, magnus, doctus. 1748, 18 Martius.