1514. Cumque spiritus nostri {a} telluris convenerunt eos, quod erat ad distantiam satis insignem, in plano oculi dextri antrorsum, dixerunt spiritus telluris Saturni, quod mirarentur, quod toties ad eos venirent genii ab hac regione, qui eos quaerunt, quem Deum colunt, quumque animadvertunt, quod id ignorent, dicunt, quod insaniant, quod nesciant, quodque non sint homines, sed bestiae aut ferae; "quid enim insanius," nunc dicunt, "quam quaerere nos, quem Deum colimus?" et {1} sic quod nesciant Dominum Unicum esse, Qui gubernat Universum? et quod alius Dominus praeter Unicum, sit {2}? Dominum {3} Ipsum penes eos esse dicunt, sed quia Universum gubernat; dicunt nunc, quod non aliter sciant quod apud eos sit, quin {b} ubivis praesens. @1 ms. colunt (sic!), et$ @2 in ms. ante sit, manu B. Chastanier, non interpolatum et comma deletum est$ @3 ms. sit; Dominum$ @a tellus hic ut alibi masculine dicitur$ @b = quam quod$